- SANCTUS
- SANCTUSapud Latinos, vir probus et integer; unde sancti mores et sanctitudo morum: quae loquendi genera passim apud Scriptores etiam non Christianos occurrunt. Apud Vopisc. in Floriano Autronius Tiberianus, Ep. ad Autronium Patrem c. 6. Nunc te Pater sancte interesse decuit Senatui amplissimo etc. Sic iterum mox, in compellatione Patrui, Obtinuiums Pater sancte, quod semper optavimus. Quod mirum videtur Casaubono. Nam Sanctus Pater apud Virgilium l. 5. Aen. v. 603. inquit, manifestam causam habet. Sed hôc nomine Pater a filio iure vocatur; sanctam enim et reverendam Patris personam filiis debere esse, dicit Iurisconsultus. Unde sancti Principes, qui Populi Patres et Patriae; et in Inscr. passim Parentibus Sancti, item Sanctissim, appellatio tribuitur, Salmas. ad loc. Quomodo autem postea titulus hic restringi quibusque, velut peculiaris, tribui coeperit, diximus supra, in voce Sanctissimi. De Sanctis vero Ecclesiae Romanae vide Andr. Rivetum in Summa Controv. alibique passim; de Festis eorum, supra: ut et de triplici acclamatione Sanctus, Sanctus, Sanctus, in Ecclesia Romana ut in Missa fieret, institutâ, a Sixto I. nec non de Hymno Graecorum Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus et Immortalis miserere nostri, Macros Fratres in Hierolex. item infra, in voce Trisagium, nec non ubi de compositis ex Graeco Ι῾ερὸς, lit. H.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.